Le czar Pierre le Grand visite la Sorbonne

par Charles Augustin Sainte-Beuve (1804-1869), alors élève du Collège de Bourbon

Premier prix des vétérans de poésie latine au Concours général des collèges royaux de 1822

Qualis in immenso sol indefessus Olympo
Uni dimidium semper sibi dividit orbem,
Atque vices mutans nunquàm mutabilis ipse
Occidit hâc, illâ mox idem parte resurgit:
Haud aliter postquàm, Gallis memorabile sidus,
Occiderat Lodoix, et mœrens nocte profunda
Ingentes secum volvebat Gallia luctus,
Nascenti adversæ gaudebant sidere gentes
Aurorâque suâ. Princeps cognomine magnus
Alter hyperboreas tandem dimoverat umbras,
Qui simul atque novum statuit sibi condere regnum
Atque abolere vetus, jussit peregrina venire
Jura imitanda suis, excepit sedulus hospes,
Et placidum extremis vectigal traxit ab oris.
Nec satis est, majora cupit; cupit ipse videre
Rex, quascumque domum referat mox æmulus, artes,
Et pulchrè oblitus regem, illustrisque suorum
Desertor, non arma trahit non agmina, pergit
Nobile solus iter, se devovet omnibus unus,
Omnibus et puram carpit sine sanguine prædam.

Ut verò instanti spatiosa Lutetia, fastus
Templorum ingentes veterumque palatia regum,
Insuper et spirans Lodoici apparuit umbra;
Ut decus antiquum solii, soliique tenellum
Hæredem, gentisque pios respexit amores,
Obstupuit tacuitque diù, secumque revolvens:
"Hæc est maxima gens, inquit, rex maximus hic est."

Nec mora, jam claras devenit regius hospes,
Quas quondàm egregius terræ cœlique minister
Armandus, pius utiliter sanctèque profanus;
Doctis doctorumque Deo sacraverat, ædes.
Hìc post fata jacet, media quasi laude sepultus,
Conditor, et proprio quod struxerat ipse potitus
Marmore, nescio quid mutim imperitare videtur.
Ut statuam princesp saxoque interpret vultus
Cernit, et ingenium sentit sub fronte profundum,
Stat mente attonitus, longo defixus inhæret
Obtutu, reputatque virum fecundaque laude
Tempora, quid talis forti sub rege minister,
Quid demùm valeat tali rex ipse ministro.
Talia volventem rapit admiratio, bustum
Corripit amplexus, lacrymas ex ore decoras
Fundit, et illustri defigens oscula saxo:
"Magne vir, exclamat, nil dedignare colentem,
"Sim licet externus, facit admiration civem!
"Quin utinàm nostros tua convenisset in annos
"Vita, necinsigni fraudâssent munere fata!
"Regnum ego dimidium lætus, tibi, magne, dedissem,
"Tu mihi regnandi leges reliquumque regendi".

Audiit è cœlo votum Deus, atque supernè
Nominis hæredem nec non virtutis avitæ
Richelium misit, magnas qui conderet urbes
Ipse carens patriâ, secumque exempla suorum
Exul hyperboreas longè transferret ad oras.


[Retour à la liste des sujets anciens]


Dernière modification le 22/4/2009
Association des lauréats du Concours général: concoursgeneral@wanadoo.fr